- RHAMNUS
- I.RHAMNUSoppid. fuit et portus Cretae in ora occidua, inter Phalasarnen, et Chersonesum, Ptol.II.RHAMNUSspinosa arbor, inter ἀείφυλλα Theophrasto, e qua sepes vivae fiebant, quibusdam videtur esse Alba Spina, quâ nulla hodie sepibus faciendis communior, sed folia repugnant. Graeci enim rhamno tribuunt folium μακρὸν ὑπόμηκες, ὑπολίπαρον, μαλακὸν, parvum, longiusculum, subpingue et molle, quod de Alba Spina dicinon potest. Interim, facultatem malas noxas a foribus pellendi, quam Albae Spinae tribuit Ovidius, ῥάμνῳ veteres vindicant Graeci, qui eam propterea ἀλεξιάρην appellavêre. Vide Salmas. Exercitationib. Plin, ad Solin. p. 271. et p. 525. ac 531. ubi de Rhamni duobus generibus, albo et nigro, ex foliis, quaedam addit.III.RHAMNUSἀπὸ τῆς ῥάμνου, i. e. spinoso frutice, ibi copiose nascente. Vide Scholiast. Aristoph. in Plutô, Act. 2. Sc. 5. Atticae regionis vicus in tribu Aeantide, Amphiarai templo, et Nemesis Phidiacae, vide Plin. l. 36. c. 5. simulacrô insignis, quae ab hoc vico Rhamnusia dicta est. haec indignationis Dea putabatur, ab iis poenas repetens, qui praesentibus bonis se indignos prabuissent. Ovidius, Trist. l. 5. eleg. 8. v. 9.Exiget at dignas ultrix Rhamnusia poenas.Claudian. de Bello Get. v. 601.Sed Dea quae nimiis obstat Rhamnusia votis.Suidas: Ρ῾αμνούςιος, ἐπὶ τῶν ςοφῶν, καὶ ἐλλογίμων. Ρ῾αμνοῦς γὰρ δῆμος Α᾿ττικῆς, εν ᾧ καὶ Α᾿ντιφῶν ἤκμαςε κατὰ ῥητορικὴν, ὃν πολλοὶ μιμήςαςθαι θέλοντες παροιμίαν ἔλιπον τῷ βίῳ, ὥςτε τοὺς καλοὺς Ρ῾αμνουςίους καλεῖν. Catervm de fano Amphiarai, quod in Rhamnunte non fuerit, vide Voss. ad Melam. l. 2. c. 3. Nic. Nloydius. Statua haec Nemesis ibi collocata erat, ab Agoracrito, discipulo Phidiae, hâc occasione. Erat ei certamen cum Alcamene, eiusdem Phidiae discipulo, uter in simulacro Veneris sculpendo palmam meriturus esset? cumque ambo summâ quâ potuerunt arte opus suum perfecissent, Populo Atheniensi rei arbitrium detulêre. Qui cum in Alcamenis, utpoie civis sui, favorem, causam decidisset et alterô, qui Parius erat, reiectô, ne petmittere quidem illi vellent, ut sim ulachrum suum Athenis venale exponeret, egit cum Rhamnusiis Agoracritus, ut statuam suam, quam Nemesin appellavit, in Fano collocarent: vindictam sic insignem de Atheniensibus se sumpsisse haud vane ratus. Namque illâ in loco sacro publice expositâ omnium oculis, facile perspici potuit, alterius Venerem inique huic esse praelatam. Varro certe maioris Agoracriti hanc statuam aestimavit, quam omnes quas vidisset unquam alias. Iac. Sponius, Itinerar. Graeciae Part. 3. p. 189. Vide quoque eum, Part. 2. p., 315. ubi de ruderibus huius vici. Idem ex Grutero, p. 84. hanc Inscr. veterem eodem pertinentem, Athenis Patavium delatam, sic corrigit et explicat, p. 191. Part. 3. cit.ΘΕΟΦΙΛΟΣ ΘΕΟΦΙΛΟΥΑΝΤΙΟΧΕΥΣ ΜΕΛΑΝΗΦΟΡΟΣΤΗΝ ΚΟΝΙΑΣΙΝ ΤΟΥΠΑΣΤΟΦΟΡΙΟΥ ΚΑΙΤΗΝ ΓΡΑΦΗΝ ΤΩΝΤΕ ΤΟΙΧΩΝ ΚΑΙ ΤΗΣΟΡΟΦΗΣ ΚΑΙ ΤΗΝ ΕΓΚΑΥΣΙΝ ΤΩΝ ΘΥΡΩΝΚΑΙ ΤΟΥΣ ΕΝ ΤΟΙΣ ΤΟΙΧΟΙΣΚΑΙ ΤΑΣ ΕΠ ΑΥΤΟΙΣ ΣΑΝΙΔΑΣΑΝΕΘΗΚΕΝ ΣΑΡΑΠΙΔΙ ΙΣΙΔΙΑΝΟΥΒΙΔΙ ΑΡΠΟΚΡΑΤΕΙΕΠΙ ΙΕΡΕΩΣ ΣΕΛΕΥΚΟΥΤΟΥ ΑΝΔΡΟΝΙΚΟΥΡΑΜΝΟΥΣΙΟΥ.THEOPHILUS THEOPHILIANTIOCHENUS MELANEPHORUSDEALBATIONEM HUIUSSACRI TECTORII ETPICTURAMPARIETUM ETCONTIGNATIONIS ET ENCAUSTICAM PORTARUMET MUTULOS IN PARIETIBUSET IMPOSITAS IIS TABULASDEDICAVIT SARAPIDI ISIDIANUBIDI HARPOCRATISUB SACERDOTE SELEUCOANDRONICIRHAMNUSIO.Vide quoque Inscript. Graecam Herodis, cum Casauboni Salmasiique ductissimis Commentariis, Barthium item de Superstitionibus, ut et ad Statium, l. 3. Sylv. 5. ubi hoc Idolum observare ac punire magnidicos homines creditum fuisse, notat. Hinc. Aedes Rhamnusianae Patavii, in quibus marmoreum Triclinium vetustissimum visitur, cuius iconem exhibet Hier. Mercurialis. de Arte Gymn. l. 1. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.